- MERACUM seu MERUM
- MERACUM seu MERUMin coloribus, dilutiori opponitur: sic ἄκρατον μέλαν Aristoteli de Color. Et Theophrasto, ἄκρατα λειώματα κυανοῦ, quae τοῖς ὑδαρεςτέροις opponuntur, mere caerulea expolitionibus pallidioribus. Philargyrus, In consuetudine dicimus meracius satura, quae pruius et meratius lucent. Aliter plenum Latinis, saturum, pressum, adstrictum, triste, austerum, amarum et similia; Graecis βαθὺ, βαρὺ, κατακορὲς, αὐςτηρὸν, πικρὸν, cum nempe plus coloris inditur, quam luminis, sicque is fuscior, obscurioratque adeo tristior evadit. Interdum vero quia pleniori ac saturatiori colori etiam accedit lumen intensius ac vegetius, ista discrimina confunduntur. Nam et saturum et κατακορὲς vocant, quod multum habet luminis, cum plurimo ac pleno colore: Sic ἁὐςτηρὸν et πικρὸν tam tristibus dant et pleno colore faturis, quam florido et acutô lumine excitatis etc. Apud Solinum c. 55. clarum et meracum diserte distinguuntur: Duplex ei facies, aut enim purpurae emicat claritate, aut meracius suffunditur cocci rubore; ubi quasi propriam vindicat purpurae claritatem, eamque coceo adimit, cui meracum et suffusum tribuit ruborem: reprehensus propterea a Salmasio, Nam et clara dicuntur purpurae, quae plus habent luminis, quam coloris, Graece ὀξεῖαι; ut contra saturae et meracae, quae plus coloris habent, quam luminis: et coccum similiter, modo clarum est, acutum et plurimô lumine vegetum, ὀξικόκκινον Graece modo saturatius ac meracô rubore suffusum, eoque obscurius et austerum magis. Quod et de coeteris coloribus obtinet, quorum alii clari sunt, alii meracius suffusi, Vide eum ad Solinum p. 1104. utide Meraci vini apud Veteres usu hîc passim, inter alia supra ubi de ientaculo, infra voce Soter it. Temetum, ac Vinum. Sed et in Sacris Gentilium meri usus. Seneca Octaviâ Act. 4. v. 700.——— Tura cum Superis dares.Sacraque grato spargeres aras merô.Sacrificantes nempe vinum e patera aris, vel prunis vel turi dato superfundebant, quo de ritu vide Brissonium Formular. l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.